Judices sine judicio
Quod hilarissimum est, publici administri (socialistae qui dicuntur) accusatorem publicum judicemque probe et recte egisse proclamant, dum partes contrariae (dexterae ut aiunt) clamores ad caelum tollunt pro libertate elocutionis! Vive ut videas: partes quae triginta abhinc annos libertates omnes praecidebant, pro iisdem hodie propugnant! Multos suspicor simulare, sed administros verberare malunt prae alio quovis.
Sed ad rem. Qui leniorem sententiam ediderunt indicare non praeterierunt quanto contra id ipsum quod servare dicebat judex egerit, ephemeridi et joco inexspectatam et inmmanem famam stulte et inepte actione sua concedens. Hoc autem, etsi verum est, caput rei non est. Equidem commentariolos illos nec emere nec legere soleo: hilaritas eorum scienter et ultro rudis, barbara est, et risum lectoris movere conantur, velut quaedam fabulae plebeculae creatae, per imagines sexuales et per injurias in administros. Sed quisquis ephemeridem illam noverit jocumque illum legat, statim videt nullum in illis esse animum regi injuriandi: ibi studium tantum est, usuale et paululum perfunctorium, risus lectorum movendi.
Infeliciter, non soli sunt judex et accusator de quibus loquor. Per acta diurna certiores fimus alterum judicem tutelam filiae mulieri denegat... quod femina amores gerat lesbicos. Quod pessimum est, non primum ita actum est ab illo homine delicato (Ferrín Calamita nomine): jam abhinc aliquot annos idem in ergastulam duas puellas conjecit quia apricarentur nudis uberibus, et, si acta diurna non me fallunt, toto hoc anno procrastinat, suis peculiaribus argumentis, matrimonium civile aliarum duarum mulierum a lege publice acceptum. O tempora! O stultitia!
Quod longior factus sum, ignoscatis mihi, amici: sed hoc scripsi et heri et hodie, heri autem nullum commentarium mittere potui. Valete.
2 comentarios
Thersites -
Icosinatus -
De ephemeride "El jueves" opinari opto. Mea sententia, imperite fecit accusator publicus. Ea actione enimvero, istam probrosam descriptionem, cupiditatem videndi auxit. Egomet, quamquam sordium inimicus sum, incitatus tamen curiositate, --ut omnes-- ephemeridem per interrete inspexi.
Ego sic existimo: ista imago contemnenda est sed melius fuisset canibus latrantibus non respondere.
Vale.