Veteres libri III
Sed male sitim veterum librorum exstinguere potuissem si eum ad finem libros parare debuissem natos annos quadringentos vel quingentos. Centum annos esse libro cuilibet satis est mihi: tenero jam amore eum contemplor. Quid centum? Librum date mihi quadraginta annorum, jam veterum habeo. Etenim in iis persaepe lucet vetera bene componendi ars, quam senes linotypistae, nunc emeriti, sapienter colebant, et in recentioribus aliquando desideramus.
Aliud autem genus est veterum librorum: quod manibus nostris fit. Nonne, qui libros amatis, quosdam olim emptos, in adulescentia lectos, vel etiam in pueritia, magna cura servatis? Veteros libros amo, sed nullos magis quam hos quos manus meae triverunt, qui sub oculis meis inveteraverunt. In tutissimo pegmatum eos praeservo. Si libri comites, convivae, sodales videntur nobis, illi totam per vitam nos comitati sunt. Notam indelebilem et in animo et in corde nobis impresserunt: ex iis non modo fabularum meministi, sed morbi et febris quae passus es dum legebas, etiam odoratarum paginarum, somniorum denique quae legendo excitabantur et quae tui sunt hodie non parva pars.
Plures memorare possem, sed ad unum nunc tantum alludam: propterea forsan quod, parvusque vetusque liber, tanquam is canis est annosus qui nec ambulat jam nec ludit, sed cui optimum adhuc stramentum domi reservatur. Librum emi puer aestate legendum; paginas peragravi in proavi aedibus; unam earum foedavi quendam senem delineando (circa tredecim annos natus eram), quod autem mihi tunc, cum vero simillimus esset senex deformatus, gloriae puerili fuit magni artificis. Sed hoc in primis: illum librum legens iter egregium feci, illo Marci Poli splendidius, quod pluries, toties cum relegi, iterare potui. Miser paginas hodie valde tritas exhibet. Alexandra David-Neel ejus auctrix erat, "Mystici magique Tibetani" nomen ejus. Valete.
0 comentarios