Blogia
Thersites

Ferae

Magna inter amicos disputatio hodie mane orta est de rebus politicis. Pompae contra tromocratas singulae saturni die transierunt per aliquot Hispanas urbes: sed cum magis unanimitas civium oporteret, maiores oriuntur simultates de convocatione, de lemmatibus pomparum, de quacumque re disputabili. Quae in Hispania hoc tempore appellari solent 'duo magnae partes', socialistae scilicet ac populares, nimis inter se objurgando statum rei publicae et hominum conscientias inquinant. Hoc maxime in peius illa de causa accidit, quod Hispanus quisque suas raro opiniones prodidit et defendit, cum omnes fere mallemus in alterutram partem pedibus ire, alteram ex altera lacessentes. Ita hodie accidit in iis de quibus loquor: ipsos audire minus crederes quam quosdam radiophonicos locutores, quorum sententiae jam ad satietatem ceteris notae sunt...

Alter, inter alia, locum iteravit qui subinde de tromocratis audiri solet: illos non rationales sed deliros, non communes viros sed pravos depravatosque, non denique homines esse, sed plane feras. Cui minime in hoc consentio. Errasse nos ratus sum cum delinquentes etsi crudelissimos monstra vel prodigia putamus, saltem in re publica. Quod natus interdum sit aliquis Hannibal Cannibal negare nolo, sed homines qui caedes pessimas intulerunt humanitati feras existimare vel immanes lusus naturae nihil ad rem publicam intellegendam pertinet. Malum coercere non poterimus, si id extra moenia habitare ut in urbem invadat opinamur. Nulla fera est ventura desuper urbi. Immo apud nos est ei cubile. Quod verum est, etiam peius est et terribilius: tromocratas, Hitler, Bush, homines esse communes et vulgares.

Paulus, post prandium, violoncello cecinit Bononcini. Pulchre!

2 comentarios

Thersites -

Credo, si demum pelliculam videbo, quod adhuc non potui, eam mihi quoque placituram; non primum consenserimus.

Pastrix -

Tibi plane assentior, optime Thersita. Hac de causa valde mihi placuit pellicula cinematographica cui titulus erat "OCCASUS", in qua Adolphus Hitler ostendebatur ut homo communis, haud immitis cum familiaribus suis, quanquam certe delirus, non bestia efferata, ut multi cupiunt eum utique demonstrari.