Blogia
Thersites

Citatim

Citatim

Blogia, id est domus retialis quae hoc blogum et alia sicut hoc suppeditat, pejus nocte operari videtur, causis a me ignotis, et nec Reginaldo nudius tertius, nec Didaco heri scribenti, responsum vel commentarium addere assecutus sum.  Ago ergo mane, cum possum, quamquam hac matutina hora minus vaco quam ceteris.

Phantasia illa (nos ultimos esse Antiquitatis eruditos) valde jucunda apparere potest (respondebam in summa commentario ad Reginaldum quod amotis interretialibus viis avolavit) sed falsam spero.  Quamquam imitari non displicet monachos qui in aviis saltuum manu scripta et codices servavissent romanorum, illo vegetior tempore videtur mihi cultus antiquus hoc quo vivimus saeculum, etsi in inmensam dilutus sorbitionem cultus 'popularis'.  Sed res lepida est, nam intelligo per jocum te loqui.  Vae antiquitati, si Thersites ultimus est eruditus!

Quod has nugas legas stultas, Didace bone, paululum rubeo, et simul gratus sum.  Placet consentire.  Nescio quid de neurose diceret nostra doctor Segismundus vindobonensis, si in analysin ejus caderemus...

In imagine, mons Cajus ex horto, proxima procellosa die.  Valete.

2 comentarios

Thersites -

Quod has memorias tibi caras in hac pagina recordatas volueris minime gravor, immo mihi placet. Sed nunc aveo scire ubi istam communionem celebrasses. An Beneventi? Quanam urbs est Beneventum Americanum? Et ignosce mi etiam quaerenti: quid est zabaio? Vale amice. Nisi fallor, plus quam septuaginta frueris annis!

jlcg -

Sex et sexaginta abhinc annos in Catholicam communionem primum ingressus sum. festum Corporis Christi diem (a,d,IV.N.Junias)erat et luculento sole fulgebat. sollemnissimae missae in templo Carmelitano plus ientaculi in schola mea et salutationis amicis cognatisque nummos in crumenam meam condentibus memini. deinde dites epulae secutae. assatum ovilium in pistrina coctum comedimus, asparagos quoque, sapidissimi asparagi in Hispania, et fragas in zabaione imbutas. matertera Dominica eximia coqua erat quae in Benevento Americano aetatis suae quinquagesimo anno obiit convivium paravit.dies illa communionis laetissima mihi fuit.