Blogia
Thersites

Junius

Junius

Novus mensis.  Hi menses placent mihi qui ab lunae die principium capiunt (nos hispani lunae diem hebdomadis primum computamus): mensis cujus primus dies et mensem et hebdomadem initiat plus mihi videtur novus, ceteris intactior, quasi a vicissitudinibus esset exemptus praeteritorum mensium atque temporum.  Haec superstitio est, dicetis.  Satis scio, quid autem agam?

Unde nomen mensis hujus?  A nescio quo memini audisse ex nomine deae Junonis hoc vocabulum exire.  Sed nuper in Ovidio hos legeram versus (Fastorum I 39 ss):

   Martis erat primus mensis, Venerisque secundus,
      haec generis princeps, ipsius ille pater;
   tertius a senibus, juvenum de nomine quartus;
      quae sequitur, numero turba notata fuit.

Ad hominem accurro cui maxime in his negotiis fido, Meillet.  Jam video.  Nihil per eum obstat quominus duo vocabula sint cognata.  Obiter doceor non una, sed multae fuisse Junones, nam mulier quaeque suam junonem antiquitus habuit, etiam dea quaeque suam junonem habebat.  Multa cumulantur testimonia: Aurelius Victor, Gellius, Festus, Livius...  Etiam in caerimoniis fratrum Arvalium bis sacrificabatur Deae Diae, et ipsi Deae Diae, et Junoni Deae Diae.  Ut Obelix ille auctor fuit, insaniebant isti romani!

Utinam mensis hic nobis omnibus arrideat.  Sicut Ponde, quae quotidie accipit me hoc quem videtis gestu dentium.  Nonne minari videtur?  Sed canem ait domina jucundam arridere mihi.

1 comentario

Didacus -

Habemus, magister, comune quod placent menses qui ab lunae die principium capiunt. Mihi fit facile, eo modo, scire in quo die sum dies septem addens in initium cuiusque hebdomadis. Praeterea, placet mihi ualde quod nouus annus capit ab lunae die principium. Mihi, ille annus initium capit ab initio et vetus annus cadit ad finem eiusdem.