De latino docendo
Aliud scribere parabam, cum Sandrae commentarium hesternum et quaestionem lego. Etsi hoc in blogo non erat in mente de latina professione aliquid aut praecipue dicere, quaedam palam monstrare nescio quin recusem de quibus interrogatus sim. Cetera et prolixiora ad te, Sandra, mittam, si per te licet, nuntio misso privato ad inscriptionem cursualem in tua pagina propositam.
Cum latinum docentiam coepissem, plus quam quinque et viginti abhinc annis (nam saecula omitto praeterita quibus raro linguas professus sum; nisi quod, recordari mihi videor, Bononiae saeculo decimo quinto graecum docuissem per aliquot annos in collegio Clementino), dico ergo me saeculo praeterito viginti annos ferme docuisse latinum; et cum id munus coepi, primo usus sum libro quodam qui mihi tunc minus malus videretur (auctore Torrens, sub auspiciis Societatis Studiorum Classicorum editus erat). Liber humilis imaginibus et coloribus, sed prudenti doctrina. Methodus haec quam translaticiam appellas nunquam penitus placuit; nihil autem habebam substituendum. Ceterum, tunc publici administri reformationem studiorum ordiebantur, hanc scilicet stultam quam nunc patimur, et plus virium in reformationem impugnandam impendi, inque melancholiam refugiendam.
Post quattuor vel quinque annos, librum discipulorum permutavi, quendam novum quaerens optimis imaginibus et ditioribus coloribus exornatum quibus discipuli magis allicerentur. Sed in illo libro tot tantaque menda inveni ut non mediocriter rubefierem, quandoquidem attentius legere debuissem antequam ad meos docendos discipulos adhiberem. (Librorum pessima conditio, hoc est haud minus e malis quibus ab anno 1970 et ex reformatione Villar Palasí usque ad hunc diem educatio hispana obruta sit.)
Brevi, consilium denuo mutavi et, publice edita praeteriens, textus meos parare coepi. Mens haec erat: quae pueri legant non phrases discretae aut abstractae debent esse, sed narratio quantum possit continua et faceta, utinam saltem discipulis faceta. Incepi tum quaedam mutare; ita enim absurdum morem (talis mihi videbatur) difficultates gradatim scandendi per grammaticos numeros, ita primum primae declinationis, deinde secundae et cetera. Irregularia eo ipso irregularia sunt, quia saepissime usitata, et eo ipso quod irregularia sunt, ejus studium quo pacto demorandum? Item in lectiones multa de salutationibus aliisque colloquiorum propiis introduxi: erasmiana enim colloquia legeram, quae initio ad parisinos docendos exaraverat roterodamensis, aliaque ejusdem modi.
Cras sequar. Nunc valete.
5 comentarios
Sandra Ramos -
http://www.uky.edu/AS/Classics/videocasts/
Valete`plurimum
Thersites -
Thersites -
Ioannes Paulus Murgensis -
Ecce nexus: http://www.stoa.org/colloquia/
Ioannes Paulus Murgensis -
Cum quodam canadiense amico ad Circuli Latini Panormitani locutorium collocutus sum (Latine scilicet) qui de erasmianorum colloquiorum didactica virtute locutus est. Quidem legam, sed sunt alia colloquia legenda: ea a Cordeiro et clarissimo Vives scripta. Nondum ea legi, tuam igitur sententiam de iis scire volo, iam enim alia Vives opera lecta (Hispanice) valde mihi placuerunt, sed nescio an melius esse prius altera colloquia legere. Atque, aliane colloquia legenda ad hoc sunt?
P.D.: verbum "Vives" declinatur?