Blogia
Thersites

De latino docendo II

Iam aliquot annos scriptis propriis utebar ad introducendas puellas (plures enim auditoriis classicis adsunt quam pueri jam diu) in linguam latinam; solum vero ad introducendum, nam finis semper idem erat, ut auctores scilicet velut Caesarem aut Vergilium legere, intelligere, interpretari denique valerent discipuli. Ita res se habebat cum in bibliopolio quodam matritensi casu inveni librum magistri Oerberg. Hoc accidit decem fere abhinc annos.

’Linguam latinam per se illustratam’ legens stupui: ibi sermoni Ciceronis studere licebat tanquam linguis hodiernis, paulatim, gradatim ingredienti lectore in vocabula et grammaticas structuras, via simul passiva legendi, et activa verba complendi atque phrases construendi. Conceptus et significationes fulciebantur in imagines, in multas parvas imagines non in primis ad ornandum, sed ad linguam docendam depictas. Et auctor in eo opere pulchram et bene contextam fabulam narrabat, lectori facilem et placentem. Ne puncto quidem dubitavi quin ea fuerit nobis rectissima ad latinum docendum via.

Sed, sicut methodum illam velut optimam probaveram, etiam librum Oerbergis meis discipulis parandum simul non aestimavi. Etenim hodie duo tantum sunt nobis cursus academici, quibus discipulos satis grammaticae degluttisse necesse est ut examinibus universitatum adeundarum (vulgo ’selectividad’) ipsi probentur. Et, quamquam baccalaureum istis examinibus accomodandum semper recusavi, puellarum denique bonos exitus non periclitandos ducebam etiam pro optimae doctrinae methodo.

Nam Oerbergis ’Linguae Latinae’ hoc praecipue incommodum erat: quod nimis tarde (non videlicet absolute, sed pro tempore nobis statuto) progrediebatur. In hoc quoque perspicere potest quam stulte sit baccalaureus hic legibus institutus. Ad hoc, gradus quibus materia distributa erat satis apti mihi quidem videbantur genti danicae vel anglicum sermonem loquentibus, nullo autem modo hispanis. Si attente legeritis, videbitis ibi tertiam personam tantum singularem praesentis indicativi adhibitam esse per nimis multas lectiones, quod intellegi potest si qui discit ita loquatur ’I say, you say, we say, to say’, non nostris discipulis qui jam dicere sciunt ’amo, amas, amamos, amábais’. His et aliis similibus etsi meritissimum eum librum putarem, tunc in praesentia eo uti dissuasit.

Initio meditatus sum opus Oerbergis aptare meis; deinde, aliam fabulam exarare ausus sum magistri exemplar persequens, cui certe plura erant bona et imitanda quam nonnulla vitanda incommoda. Hoc erat inter bona quae imitanda decrevi, quod vocales longas et brevis per apices indicabantur. Sic paulatim iter ingressus sum, quasi insciens, latinum docendi tanquam linguam vivam.

Quam longus fio. Cras finem faciam.

3 comentarios

Ioannes Paulus Murgensis -

Multa menda feci!

Quaeso,

pro 'ad eum utendum' legite 'ad eo utendum';
pro 'maxima eius virtus' legite 'maximam eius virtutem';
pro 'progresiones' legite 'progressiones';
pro 'Latine eos eduntur' legite 'Latine eae eduntur'.

Scilicet adhuc multa discere habeo!

Ioannes Paulus Murgensis -

Salvi sitis, optimi Thersites et Sandra!

Animadvertens commentaria de Oerbergis methodo perlegi, num multi certant de commoditate ad eum utendum. Egomet eum probavi et valde placuisse fateor. "Familia Romana" secundi saeculi gentium historiam offert qua non modo linguam Latinam discimus, verum etiam Romanorum mores. Quidem initio tardus est (praecipue pro verbis, ut dicis), sed a capitulo XVI magis celeriter agit. At maxima eius virtus studium discendi suscitare esse puto. Saltem magis quam plerique linguae Latinae professores. Adeo non linguae Latinae profestricis taediosa pensa ad scholam (unam horam in unum Caesaris 'De bello Gallico' paragraphum traducendo consumebat!!), sed Philosophiae professor fuit qui mihi et Philosophiae et linguae Latinae studium suscitavit. Propterea ad universitatem Psychologiam studui et postea memetipsum linguam Latinam discere statui (quantum nostri momentum faciunt boni professores!).

Nunc lingua Anglica magis quam Latina utor, est enim lingua qua novissimae scientificae progresiones eduntur. Utinam sicut Renascentiae aetate Latine eos ederentur! Olim librum de Psychologia Latine scribere spero.

Valetote quam optimi!

Sandra Ramos -

Salue, Thersite. Quam celeriter scribis! Volebam respondere tuum primum commentarium “De latino docendo” cum iam scripsisti alterum.
De pueris iuvenibusque instituendis ego etiam sentio similiter, maxime de latina lingua docenda. Hoc tamen animaduerti paululum sero (plurimae vitae uicissitudines). Fluenter recteque et cito non scribo (adhuc), mihi opus est cogitare multum antequam scribam aliquod Latine. Sed laeta sum, quia abhinc unum annum uix aliquod exarare poteram. Decreui enim edere blogum et Latine scribere quia senserim me, Linguae Latinae profestricem (id dicunt meae chartae et libri scripti et translationes), nescire linguam latinam et inprimis non mihi placebat quomodo eam docebam ultimis annis. Numquam habui optimos professores qui me docuissent legere et intelligere et gustare (amare ad summum) Latinos textos, tantunmodo docebant transferre uerba Latina ad linguam Hispanicam et grammaticam. Certo die quidam amicus quem appellant « alterum Ciceronem » mihi quaesiuit (Latine) quando librum latinum classicum legerim integrum et supremum et libenter sine lexici auxilio. Rubui.
Mea magni refert omnia quae scribis de libris orbergianis aut de aliis quae de latina lingua uersant, sed si non uultis id facere palam, ad meam inscriptionem cursualem ea mittere potes. Mihi placebit noscere tuam prudentem experientiam.

Spero tuum commentarium « De latino docendo III ».

Vale plurimum