Blogia
Thersites

Communio sanctorum

Communio sanctorum

Amor me ducit in terras vasconicas et regionem quam Navarram Inferiorem vocant.  Primo itineris die nullum photogramma sumpsi, quamvis sol satis eluxerit omnibus...  Secundo autem non pauca feci, quae inter en titulus hic domus cujusdam vasconicae, quem sic lego:

   Martus de Etchegoien et Inade Alsuren,
   conjuges, domini dictae domus,
   me aedificaverunt in solatium
   animarum
   in purgatorio existentium
   anno domini 1659

Verbum 'animarum' non liquet.  Cetera melius discernuntur.  Nescio autem quid juvarit animabus aedium exstructio.  O fortunatae animae, sua si bona norint!

1 comentario

Paco -

Certe mihi hinc et Amor hinc adduxit, atque gratias tibi ago a scriptis tuis quibus perlegere placebit. Pauci sunt aut exstant qui eo se lingua alma secum uti vellent, ut omnia dicere possint et sic, eadem lingua utentes, propinquiores reddeant antiquis. E Gallaecia salutem quam plurimam tibi Pacus mittit