De latino docendo III
Sic enim fabulam quandam, ad latinum docendum fictam, latine exarare coeperam, quod nunquam antea feceram in aetate mea. Et tunc primum idem illud sensi quod ingenue Sandra fatetur, scilicet me, sapientem latinum professorem (ut ipsi stulte viderer), tardum potius tironem et inhabilem esse quam aliud quodlibet. Quo valde vexatus fui.
Est autem certa in tirocinio voluptas. Ei cui res quaevis cordi sit, quid magis optandum quam ipsam rem novam et quasi nuper inventam posse reperire? Hominem quem jam triginta annos amas, adulescentulum factum viginti annos natum puta invenisse. Et mihi, qui latinum diligo sincere, hoc dono dedit novum illud inceptum fabulam scribendi: linguae huic incumbere potuisse alacritate eadem, eodem ardore quo puer jam pridem eram usus. Hoc nonnihil et magistrum et discipulos juvat.
Praeterea, multa alia ex latino sermone mihi manifesta fuerunt, propria exaranti scripta, quae non antea paterent (quod longum esset nunc persequi, qua de causa in alios commentarios, si videtur, relinquo); sed ex variis quae expertus sum hoc audeo ei suadere, quisquis latinam amet linguam, quemque docere forsan, his praesertim temporibus, taedere incipiat: mundum convertere noli timere; latinum re vera sapere aude; aude latine loqui, aude latinum sermonem latine docere.
Ita enim scripta a me patrata tradere coepi discipulis (vae miseris!), Oerbergis certe exemplum sequens, magistri methodo plus minusve potitus, sed ejus ingenio sapientiaque carens. Hoc autem consolabatur, quod eo miseriarum processit res, ut quibusdam cursibus academicis tribus tantum vel quattuor discipulis magister essem tolerandus.
Primo enim densa ignorantia superanda fuit (nam non aliter doctus fueram, vel potius indoctus, atque Sandra fatetur): ad ’interpretationem inversam’ (sic enim olim appellabatur) eram plus quam tiro. Sed nemo discit nisi experiendo. Si non bonus, saltem multo melior factus sum. Hoc ex judicibus postulandum: ut sententiam de te ferant no pro mendis tantum a te commissis, sed pro iis etiam quae jam non committas. Sed de hoc satis.
Multa alia, praeter mendorum molestiam atque exarandi ignorantiam, initio obstabant labori. Exempli gratia, pessime computabam tempora; quare sexta e primis meis lectionibus, quae saturnalia festa tractabat, non decembri (sicut aestimaveram) sed martio tandem mense legebatur. Etiam veteres docendi mores, rationis scilicet translaticiae de qua loquebamur, novae viae praepostere adhaerebant, mos in primis ineundi ex morphologia tantum regulari et per primam, secundam, tertiam declinationem progrediendi, omni irregulari forma initio praeterita (quod subabsurdum est, mea quidem sententia, in ratione docendi viva).
Nonnulla etiam ridicula eo tempore ab publicis administris passus sum. Ex rectore quodam illius instituti quod ’CPR’ appellatur (institutum quoddam ad professores, ita audit, adjuvandos) aliquid auxilii petii, cum novam docendi viam experirer, at illud ab stultissimo viro responsum fuit, mihi uni nova persequenti nihil, ex iis auxiliis quae gregibus novatorum parantur, pertinere, quandoquidem nullus grex fiat ex uno tantum homine.
Quam prolixe loquor! ’Quomodo latinum doces?’, fuit Sandrae quaestio. Et ego jacio me in hanc longissimam memoriam. Hoc unum erat in mente, monstrare quam vacillante itinere progressus sim. Cras finiam vel solis die. Unum manet quod dicam: quidquid ad docentiam latini sermonis ut linguae vivae processi, in meliores eventus discipulorum excessit, saltem nunquam bono eorum exitui, mea sententia, offuit. Et in hanc viam persequendam illud maxime persuasit, quod discipuli optime responderent.
Proximo sequenti anno, primum in ultimis triginta, latinus sermo pluribus horis academicis fruetur quam praeterito, in Aragonia saltem: nam tres horae huic linguae tribuentur hebdomadales in quarto cursu ’ESO’. Quae cum ita sint, novum gradum in eandem viam ferre meditor. Qua ratione, cras dicam vel perendie. Valete.
3 comentarios
Ioannes Paulus Murgensis -
Vale quam optime!
Sandra Ramos -
Quod ad pronuntiatum latinum attingit, amice Iohannes, tantunmodo dicere possum hoc, pace Thersitae: quia hodie Latine loqui sit tantummodo alterum medium (alterum sit Latine scribere) ad recte et melius et citius intelligendum omnes Latinos textos, seu antiquos seu recentiores, iis qui fouemus Viuam Latinitatem, potius esse enuntiare linguam Latinam bene (eleganter) et ratione restituta siue restaurata ex conmuni consenso. Ceterum ea quae tu notas pertinent immo ad Latinae linguae phoneticam historicam (littera siue aspirationis nota H, exempli gratia, non erat semper muta..., mihi in mente uenit illud Catulli carmen 84 de Arrio seu de uitioso pronuntiandi genere)... Hic habes etiam quandam opinionem de hac re scriptam ab Roberto Willians et editam in meo blogo:
http://sandra-ramosmaldonado.blogspot.com/2008/01/de-lingua-latina-bene-enuntianda.html
Plurimas quaestiones habeo, sed de hac re satis hodie.
SALutem habeatis
Ioannes Paulus Murgensis -
Cum de Latine loquendo dixisses, statim memet percontatus sum quomodo Latine loqueris, et cur ita dicam:
Nonnullis oratoribus auditis, nullum antiquorum Romanorum colloquiorum voce uti noto.
Miraglia voce mediaevale utitur: diphthongum 'ae' dicit 'e', litteram 'c' cum 'e' et 'i' coniunctam dicit 'che', 'chi'. Hoc credo non modo ita quod Italum esse, verum etiam quod monachum eum docuisse (quoque Italum scilicet), monachi enim voce mediaevale utuntur seu Itali seu ceteri.
Tunberg autem suique collegae linguam Latinam scriptam dicunt. Id est, dicunt idem ac scribunt. At antiqui Romani ita non loquebantur: extremam 'm' extremo verbi cum 'a', 'e', 'u' coniunctam non dicebant, neque 'h' initio verbi, neque 'n' ante 's'... Verbi gratia, legebatur "Homo pensum facit", sed dicebatur, nisi fallor, "Omo pesu facit". Nonnulla menda sunt in antiquis scriptis quae id probant.
Ergo lingua Latina "recens" nominata artem Romanam scribendi restituit, neque artem loquendi.
Denique, reor fortasse te quoque ita loqui, propter eruditionis causam. Num fallor?