Anna Politkovskaia, in memoriam
Quis hanc mortem concupisset, quis verisimile jusserit, quis certe impedire nollet, omnibus nobis nonne notum est? Multa nefanda saeculo nostro committuntur: bella ad praecavendum, in feminas et infantes vis, commercia de morbis et miseriis. Nihil autem nefandius quam vocem liberam trucidare.
Hoc turpissimum crimen non semel, non primum accidit in Foederatione Russica. Num saeculum Ivanis Terribilis iterum advenire patiemur? Cruor et immanitas stigma triste videtur Russicae historiae, sicut contemptus humanae vitae a Custine lucide descriptus.
Nisi nefarium hoc facinus in fortissimam feminam perpetratum non plene exclaratum fuerit, donec fautores eius et conscii meritas poenas pendant, subeat Putin et regimen eius perpetuam infamiae notam.
0 comentarios