De risu importuno
De aliis scripturus veniebam, cum lecta Elenae verba arripiunt me ab incepto, alioque me ferunt. Nam nimis saepe de risu his diebus cogitabam, interdum sine laetitia. Causam breviter narrabo.
Ad amici cujusdam (qui discipulus fuerat tribus ante annis) litteras respondens, nonnullas immiscui facetias, quibus quotidie uti suevimus, inter quas mendum quoddam (quod ille commisisset) aestimare finxi ex ejus ignorantia effectum plus quam ex lapsu calami (qui verisimilior erat). Paulo compuncta visa est deinde proxima ejus epistula, qua ille querebatur id ipsum (lapsum sibi, non inscitiam fuisse), hanc sententiam insuper addens: "Nullam tu potestatem amisisti discipulos illudendi".
Quae verba laeserunt me plus quam confiteri velim, et quia injusta erga me sentiam, et quod ipsum amicum laesum intellexi verbis meis imprudentibus. Homo sum petulanti splene, at satis superque novi quam magistrum deceat risus compescere: cum hoc pro amico, non pro discipulo jam agere me putabam. Aliter autem excessit res: plane liquet non multum me didicisse.
Hic fuit casus minimi momenti (tales amici sumus ut hoc nihil sit, nubecula in caelo sereno), sed eo magis me affecit quod in animum rettulit tristem historiolam praeteritam... Cur tam cito illudi nos ducimus? Cur impetum in se fieri sentit potius juvenis ab seniore, rudis a doctiore, humilis a potentiore?
Discipulus, mea sententia, nunquam illudendus est a magistro. Nihil discipulus ut patiatur, oportebit fortasse ut magister risu prohibeatur, etiam tunc, cum magister esse desiit...
0 comentarios