Blogia
Thersites

Ostium elegans

Ostium elegans

En quae mihi pulcherrima videtur portarum in aedibus modernis quas Caesaraugustae contemplari licet.

Caesaraugusta, fatendum est, valde est mutata post rem gestam hujus anni universalem (monstrum universale, dicturus eram).  Superiorem solis diem urbi dicavi uni: non amicos, non matrem, neminem denique conveni, atque vias novas, de quibus audieram sed nondum usus eram, percurri.  Birotam filia commodaverat (aliter uno die haud videres has giganteas urbes).  Mundior es, o Caesaragusta, et spectabilior.  Et mundities quae in te erant detersiores aspiciuntur.  Sed multus adhuc labor adhibendus est.  Agedum, perge.

Et, cum semel colloquamur, audi me, quaeso: desine gliscere, nam vereor ne totam Aragoniam ante saeculum devores.

1 comentario

Nemo Oudeis -

Quis tam pulchras ianuas intuens non sentiat se ab illis urbanissime excipi? Cur nolunt (vel non possunt?) architecti lapicidaeque hodierni ostiis tam pulchris, tam urbanis, tam ornatis nova aedificia ornare?