Expulsis mercatoribus

Hanc superiorem horam totam blogis in reti legendis impendi. Quam mutatum est rete latinum duobus tantum annis! Multo plura sunt hodie latina bloga quam tum essent. Pastrix olim fere solus (cum anglo --vel potius americano-- Punko Geta vel Deo ex Crapula) legi poterat, nisi fallor, cum has nugas ipse coeperim. Deinde Nemo Oudeis, Sandra nostra, et multi alii, novis et junioribus nuper aucti. Vix tribus vel quattuor mensibus non pauca latina bloga nata sunt. De quo gaudeo et spem accipio latinitatem resurrecturam.
Dicam, pace omnium, unum ex cunctis blogis quam pulchrum mihi videatur: de Sententiis Discipulorum loquor. Hac in primis de causa, quia sermo sit purus in hominibus tam juvenis, saltem quasi pueros eos imaginari volo Jacobum barcinonensem, Gustavum toletanum, galaicum Caesarem. Jucundissimam inter eos puellam reperio solere nuntios mittere, Livillam vel Alhanam illicitanam, quae de Asterige et de autumnitate sale multo scribebat (alterumque blogum sustinet anglo-hispanicum de texendo). Macti virtute, amica, amici, gratias agimus vobis, latinitatis amatoribus, latinitatis amatores ceteri!
Nihilominus meas insulsas lineas pergam scribere, nam si aliis minus utiles sint, mihi haud minus juvat eas exarare.
Pergam etiam photogrammata caesaraugustana apponens. Ecce hodie aedes et monumentum quod pulchrius duco ex omnibus hujus antiquae urbis. Forum est ab archiepiscopo caesaraugustano Adefonso ab Aragonia erectum saeculo sexto et decimo, vulgo 'la Lonja' nuncupatum. Cum longior sim factus, alias de eo dicam. Nunc valete.
2 comentarios
Ioannes Paulus Murgensis -
Quaeso, noli scribere desinere!
Nemo -