Veteres libri
Veteres libros non amare, qui potest? Nonnulla mihi occurrunt responsa, sed dare recusem. Scribere enim volo ad meum Ludovicum, sine fele ergo aut acido risu.
Liber certe haud veterrimus quisque mihi placet: ea enim venerabilia manuscripta, ditissima aliquando, forsitan a fratribus Limburg vel Durerio coloribus exornata, magis me vereri ac recedere faciunt quam aspicere amore. Ceterum vix talia manibus meis tractavi, qua de causa vox haec esse posset eadem vulpis cui uvae nunquam maturescunt. Sed num quis semel hos libros usus est? Nonne majore sunt volumine quam ut facile in manibus habeat quisquam? Libri tales ad fruendum non sunt, contra ostentatio potentiae et gloriae possessoris. Id saltem cogitabam ante libros et bibliothecam Piccolomini, in cathedrali Senensi. Sed quae potentia, quae magnifica gloria!
Hoc verum est, modestiores malo. Olim canonicus decanus, homo persenex, mihi ad bibliothecam cathedralem Turiassonis aditum comiter dedit. Portae patebant mihi: libris perfrui licebat (quod Carolo Escribano, eruditissimo viro et amico, debeo). Ibi gravissimi erant codices, musici alii, alii theologi, donum pretiosum cardenalis Calvillo. Quendam in manibus habui, permulsi, olfeci. Non legi autem: nimium severi, non invitabant; etiam supra modum fragiles, nimis sicci videbantur, ut amicitia inter nos oriri posset. Illi cardenalitii tomi velut proavi erant, graves satis superque.
In loculis autem eiusdem bibliothecae stipabantur recentiores codices saeculorum renascentium, modestiore statura, pergameno induti vetere et albo (parum in luteum vergenti). Non jam horae nec Apocalypsis: ibi Horatii, Senecas, Plinii. Quam jucundi, quam affabiles videbantur!
2 comentarios
Thersites -
Icosinatus -
In praesenti, opera severa et taediosa non quaero. Contra, scripta expedita malo, in bibliotheca latina (latin library) multa invenio.
De Piccolomini, futuro Pio II, mentionem facis. Nostine quamdam ejus epistulam genitori suo? In ea jocose patris vituperationibus respondet:
"Scis qualis gallus tu fueris et nec ego castratus sum neque ex frigidorum numero nec sum ypocrita."
Ut intellegere potes, amice Thersites, homo severus non sum. Nugae, latine quoque, mihi placent.
Bibliothecae Piccolomini imagines spectavi. Quam miraculum!
Vale.