Blogia
Thersites

Sextilis

Ex itinere reverso videor in quaedam inferna loca, tanto calore constrictum locum invenio. Fui aliquot dies denuo apud vascones, a quibus regie tractatus sum atque aliquid de iis scribam, si vacem.

Quintilis mitis fuit mihi quidem (non certe Anglis quibusdam, et aliis). Sextili mense utinam non urar!

Placet Thersitae nominibus uti republicanis: sicut non Ulixi, morem Augustis Juliisque gerere non placet. Ita pro Julio, pro Augusto, Quintilem Sextilemque mensem dicere malui.

Eo ad lavationem pluviam! Valete!

0 comentarios