De erroribus
’Miserabiles’ Victoris Hugo lego. Nihil hujus auctoris legeram, jam tempus erat. Beatus sum, qui tot magnificae manent mihi fabulae ad aestates inlectae provectae aetatis. In capitulo I iii 4 quidam nequam tolosanus carmen hispanicum canit. Ecce:
Toda mi alma
es en mis ojos
porque enseñas
a tus piernas.
Carmen hoc liquet non ex hispanis cantoribus auditum aut in quopiam libro lectum sed ab auctore ipso scriptum francogallo, nam duo menda continet qui et nunquam et nusquam, nisi fallor, hispanicus quisquam commisisset sermocinator: Legitur enim ’es’ pro ’está’, atque prave adhibita est praepositio ’a’. Quorum quidem alterum magis in dubio esse potest, sed illud primum etiam soloecismus est quod vocare possumus ’character’ omnium proprium qui nondum hispanico sint omnino potiti sermone. (Quam ardua distinctio, inter ea quae ’son’ et illa quae ’están’!)
Enimvero, simulac Hugonis menda legi, harum memini paginarum quas soloecismis ipse magnifice conspergo. Et, alio in aliud trahente, memoria repraesentavit amicum quem nuper in via forte conveni: ’Gratulor tibi, amice (inquit), de blogo Thersitae quod legere soleo.’ ’Gratias ago. Num placet tibi?’ ’Placet atque delectat. Nonnullus, verum est, hic illicve error inveniri potest, sed omnino lectu est dignum’.
Hanc ultimam sententiam oblitam benigne ignoscerem. ’Duos annos jam has paginas exaro --mecum reputavi-- nullusque adhuc mendum indicare ullum pius fuit, praeter hunc cujus nunc primum ore illud audio verbum.’ Enimvero, aliquot menda certus sum ’character’ esse oportere minervae auctoris, multisque ex lectoribus illa notanda esse. Qui esse potest, ut nemo lectorum ea pietate erga me usus sit notandi atque indicandi menda characteristica?
Plura de re dicerem, nisi abeundum esset mi in augustum. Dum valere vobis toto corde jubeo, gratias ago maximas, quia menda si minus correxistis, fideliter saltem legisti nugas. Pancratice valeatis!
5 comentarios
jlcg -
Icosinatus -
In Francia si quis sermonem nostrum difficulter loquitur, dicimus: "Il parle français comme une vache espagnole." Quam absurdum! Dictum verum est: "Il parle français comme un Basque l'espagnol." (Veniam peto a Vasconibus. Nolo eos offendere. Scio Vascones hodie perfecte castellanum loqui.)
Quod attinet ad propositionem tuam de carmine, dissentio a te. Mea sententia, Victor Hugo non erravit sua sponte. Erravit quia grammaticam hispanicam ignorabat.
jlcg -
jlcg -
Icosinatus -
Victor Hugo adseverabat se sermone Hispanico bene locuisse.Novem annos natus, Pepe Botella regnante, a patre suo duce claro,in scholam matritensem missus erat ubi aliquot menses egit. Non dubie, litteras hispanicas bene cognoverat...male tamen scribebat. Revera, multa menda in annotationibus suis inveniuntur cum sermone hispanico utitur et errores facti in hoc carmine digni sunt discipulo tirunculo. Ut magister quidam dicit, scriptoris mendis indulgendo,: "L'espagnol est pour lui une langue de coeur."
Mensis augusti otium fructuosum sit tibi. Vale.