Blogia
Thersites

Hortulus

Hortulus

Aestas mea hucusque agricola est omnis.  Longe sunt filiae, amici in itinere sunt.  Qui domi manemus, ad olera attenti sumus.  Optimum 'tajin' proxima obtulit nocte Francisca, cui hortus parvulus sed diligentissime excultus est.  Sunt in eo lycopersica, betae, carotae, melongenae, cepae, et alia hac regione minus nota, quae inter rubus ille quem francogalli appellant 'cassis'.

Quam digna memoria cena, cadente nocte, apud rivum pistrini!  Silentium noctis et strepitus aquarum nos audiebant colloqui de omnibus deque nihilo...

1 comentario

jlcg -

Agellus meus intra fines oppidanos et prope silvestrem hortum est. innumerabiles cervi habitant horto quia cervos interficere intra oppidum vetitum est. esurientes cervi flores plantasque iuxta domum crescentes edunt. administratio civitatis cervorum procreationem favet quod illa fons lucri cauponibus negotiatoribus tabernariisque est cum venatorum multitudo in auctumno adest, sed vetitum est eis venari intra limites oppidanos et tuti cervi in praesentia invalidorum oppidanorum hortos domesticos vastant.