Blogia
Thersites

Sarracenia

Sarracenia

Herba donatus sum carnivora.  Nomen ei, nisi fallor, Sarracenia hybrida.  Formosa est atque peregrina: per rete didici et nomen (ad honorem medici Michael Sarrazin, si Rete non mentitur) et americana esse haec specimina, quae appellantur herbae fidelia vel anglico sermone pitcher plants.  Discipulis nuntiavi, ad timorem inferendum, me pro cibo dare probationes et alia, ut edere assuescat latinistas.

Domi meae felix videtur.  Ego horas tero herbae contemplatione.  Nova crescunt folia, quarum altera nova, altera vetus in photogrammate repperitur.  Illa vetus multarum peremptarum muscarum causa fuit, et unius vespae.  Cum vespam in ore sarraceniae vidissem 'nimis es magna' cogitavi 'ut cibo huic herbae sis'.  Sed nocte, cum domum rediissem, vespa intus erat mortua et in fidelia grande erat foramen, opus sine dubio vespae in mortis angustiis.  Vespae venter luteus tunc, nunc tabe niger.  Requiescat in pace.

0 comentarios