Blogia
Thersites

De ridiculis

Clerici fremunt, fremit faticanus vaticanus. Dum caput catholici gregis in Africa contra venerium clamat integumentum (quod facetus quidam homo ’tegumembrum’ vocaret), modo nescio quis cardinalis italus acriter querebatur de saeculo, quod in sanctam catholicam ecclesiam impetus laicos faceret atroces. ’Ausi etiam sunt --inquit ecclesiasticus princeps-- pappam ipsum irridere!’

Papae! Id est (si bene intellexi), cano licet Benedicto bellum in condonem canere (quo bello multa milia hominum contagione peribunt, et ipse papa fatifer fiet multis, et maledictus), nos contra prohibemur ne dicam plangore, querela vel flagitatione, sed ne risu quidem. Abeant omnes in malam crucem!

Sed verba audite mea, homines omnes faceti, jucundi, ridiculi vel risores aut irrisores: cuncti contremiscite, quia id significat risum clericos coepisse debellare, ipsos bellum verum parare. Nam cum se martyres fieri coeperunt, non ante consistent quam dilaniati simus et cruentati quod inimicos ducant.

(Hoc scripseram, et immutatum relinquo, sed lego facetos Pastricis elegos, quos vobis commendo. Valete.)

1 comentario

Reginaldus -

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis 80
impia te rationis inire elementa viamque
indugredi sceleris. quod contra saepius illa
religio peperit scelerosa atque impia facta.
Aulide quo pacto Triviai virginis aram
Iphianassai turparunt sanguine foede 85
ductores Danaum delecti, prima virorum.
cui simul infula virgineos circum data comptus
ex utraque pari malarum parte profusast,
et maestum simul ante aras adstare parentem
sensit et hunc propter ferrum celare ministros 90
aspectuque suo lacrimas effundere civis,
muta metu terram genibus summissa petebat.
nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
quod patrio princeps donarat nomine regem;
nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras 95
deductast, non ut sollemni more sacrorum
perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
sed casta inceste nubendi tempore in ipso
hostia concideret mactatu maesta parentis,
exitus ut classi felix faustusque daretur. 100
tantum religio potuit suadere malorum.

Lucretium homini unius libri proponamus!

Vale!