Speculum tremens
Cum amico placeat, imaginem apponam novam. Plura de itinere (atque de multis aliis) scripturus eram, sed aliquid quotidie evenit quo arceor ab litteris. Senescentis aetatis hoc est, puto, quod horae non currere, sed effugere, evolare videantur. Iter armoricanum longissime abhinc aestimo remansisse, illic, in reductis memoriae angulis. (Amicum heri conveni et archaeologum et archaeophilum, certe praehistoriae penitus deditum, cui vix enumerare potui loca megalithica quae viseram: cairn Barneneticum in primis ad memoriam regredi recusabat. Quid? Aetatis est hoc.)
Illo die quo Barneneti adfui paucas imagines sumpsi (dies fuit fuscus plerumque), et paucae sunt quae non displiceant. Incipiens autem dies serenus fuit et hoc aquaticum speculum capere potui in vico Morlaix.
0 comentarios