Blogia
Thersites

Crudus aut coctus

Quis non pedulia lauit sua?  Sed haud tot lauerunt laterem.  Nos certe lauimus, cum veteres aedes instauraturi, quas parvo emeramus, vetustiores partes diruentes lateres singillatim seponebamus accurate detersos.

Horum memineram nuper, cum de frustra terendo tempore mentionem faceret pagina amica: nam ita est a romanis dictum, i.e. laterem lavare, tritum inane tempus.

Quoties animo laterem evocamus, opus nisi fallor latericium in mentem venit, murus quidem lateribus coctis aedificatus vel eadem arte quid simile factum.  Sed non omnis later coctus: sunt etiam crudi lateres, quos hispani adobes vocamus arabico vocabulo.  Sicut verbum ’later’ nobis ’laterem coctum’ in primis significat, nonne proverbium illud (’laterem lavare’) satis demonstrat ’laterem’ in primis ’laterem crudum’ priscis romanis sibi velle?

Potuimus enim lateres lavare coctos; lateres autem lavare crudos, vere ’laterem lavare’ fuisset.

0 comentarios