De loquendo et cogitando
Lego quod pridie scripsi: placuit mihi consentire, et verbis et re, cum id tamen me parum progredi significari possit.
Sermo enim communis, sive Latinus sive Graecus sive quilibet alius omnium, aliquantulum pro nobis ipse dicit, id est, aliquantulum plus quam quod ipsi volumus profiteri. Cum os aperimus, mortui atque vivi per id simul ac nos colloquuntur. Et quoniam lingua et intellectus in ratione proferenda aeque uterque contribuit (id nemo opinor hodie infitiari potest) nonne prudentissimi videremur, sententias ad tempus ad naturam ad homines quam aptissimas exprimere conantes, si quam maximis incommodis ipsi sermoni, quin ultro ac sine venia se sententiamque propriam declaretur, coercemus? Ad eam rem Latinum (ut lingua coacta) ac manus sinistra (cui dextra saltem habilior fuerit: de quibus heri confuse disserui) pertinent.
Paululum fessus sum. Nihil addam ultra, nisi hoc: bene dormias, lector amice, lectrix amica.
0 comentarios