Identitas
Parvam Hispaniae partem occupat civitas cui vetus est nomen Vasconia. Per suffragia horum civium nuper mutatum est regimen civitatis, quod adhuc factio ’nationalista’ possidebat, atque ex hac hebdomade factio possidet ’socialista’. Talis mutatio nunquam ante visa erat. Nationalistae partes semper (ex quo democraticum factum est hispanicum regimen) duces vasconicae gubernationi suppeditabant... Ultimus ita functus est munere ut ceterae factiones nihil praestabilius hodie haberent quam convenire ut eum ex administratione expellant. Nationalistae gubernaculum amiserunt, et in neminem nunc nisi in se culpam conferre possunt. Dux autem expulsus se innocentem ducit, aliosque damnat illicitae conjurationis. Nullum demissum ducem unquam vidi elatiore verbo, inelegantiore animo.
Est aliquid quod nunquam intellexerunt nationalistae tales (nam multi nationalistae satis intelligunt, at non de iis loquor, sed de illis qui, sicut dux iste Vasconiae nuper e regimine expulsus, ultra nasum proprium nihil vident): hic mundus hodiernus non ille est priscarum gentium, cum omnes idem cogitare, eosdem deos colere, easdem vestes gerere (pro sexu aetate potentia) atque iisdem saltare carminibus.
Altera est res quam intelligere nequit hoc nationalistarum genus: multi sumus in universo qui nulli favemus ’nationi’. ’Nos identitatem vasconicam defendebamus’ (aiebat ille fere, extremam pronuntians dux orationem), ’hi qui nos expellunt hispanicam abhinc defendent identitatem’. ’Identitas hispanica’! Quam stultum verbum! Quid hoc sibi vult? Tauros mactare, citharam canere? Istud sub regimine veteris tyrannidis fieri poterat, non hoc tempore, cum non factio aliqua vel ecclesia ulla, sed lex publica regit nos. Sed in his ipsis verbis satis expressit quid munus publicum sibi putaret explendum: non pro civibus agere, sed pro factione confitebatur. Cum quodam illius modi nationalista si dissentis, non te aliter ac se cogitare putabit, sed alteri te nationi favere. Nationalistae id genus nihil esse in mundo putant nisi nationalistae.
[Imago montis Caji nudius tertius capta novam, miram demonstrat rem: nix, quamvis rara, in monte majo manet mense, quod non accidebat his ultimis quindecim annis. Mihi placet!]
2 comentarios
Thersites -
Consaluus -