Blogia
Thersites

Identitas II

Identitas II

Est etiam tertium argumentum quod nationalistae ejusmodi (de quo locutus heri sum) vel minime intelligant vel indignanter reiciant: nobis omnibus, aragonensibus vel catalanis vel valentinis vel e qualibet venientibus Hispaniae parte, aliquid est dicendum de regimine Hispaniae totius, aliquid ergo etiam Vasconiae, Hispaniae illustris partis.  Nam Vasconia pars est Hispaniae, velimus vel nolimus, eodem vehimur navigio.  Vasconia Hispania est quamvis negetur, sicut Hispania Europa est quamvis reiciatur, et nobis contigua sunt Lusitania atque Maurocanum regnum, siquidem per multa saecula vivere potuerimus quasi antipodes essent.  Aliquid de Vasconia est nobis hispanis dicendum et decernendum, et nunc etiam francogallis, britanis et dacoromanis.

Hic mundus factus est viculus, jam ille non est mundus gentium vel nationum.  In hoc mundo civium qui partim jam nobiscum adest, et ad quem spero omnes nos cito venturos, quamquam multa adhuc prava ac mutanda, si possimus, sint, limites paulatim diluuntur.  Sed illi nuper demisso duci, et omnibus qui cum illo consentirent, tam inveteratus est mos se aliud plane diversum reputandi, ut prius suum evellerent bracchium dextrum quam ipsum hispanicum agnoverint.

Quendam amicum nationalistam multa disserere audivi, docta et acuta, de vera et falsa democratia.  Haec, qua utimur, non perfecta et optima est; democratia, plus democratiae quaerendum est, porro autem, non retrorsus.  Querebatur Urkullu (dux factionis nationalistae) quod novus praeses Vasconiae non ita inciperet jusjurandum, ’coram deo genuflexus’.  ’O tempora, o mores!’  Re vera vetus Hispania, illa vetus vetus, si adhuc in aliquo manet angulo paeninsulae, certe manet in Vasconia.

[Photogramma: pars portae domus marchionis Duarum Aquarum, Valentiae.  Nonne est pulchra imago?]

4 comentarios

Thersites -

Nescio an bene intelligam quae dicas. Mene ex cathedra loqui? Minime. Ex blogo loquor, vel ex subselliis ignorantissimorum. Credisne me omnes in Hispania unum esse velle? (Unum, magnum, et liberum, subaudire sentio.) Stupeo quod id tibi videatur, cum ex titulo ipso contra uniformitatem et identitatem univocam propugno. Lege, sis, gradu tardiore. Colat quisque suam identitatem, qualemcumque volet, sermone, veste, religione, ceteris. Aliud est identitas, aliud res politicae: hoc dico. Et omnes hispani, ut subjecti politici, pares sumus. Homo quisque suffragium suum. Hoc tantum dico. Non est doctrina mea: est opinio mea, ne firma quidem: mutare potes, si quid melius suades. Vale plurimum, amice.

jlcg -

Sermo tuo sicut ex cathedra perfluens videtur. Ut unum( valentinini catalani mauritani) sint. Non est Iudaeus, neque Graecus: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Magna Hispania.

Thersites -

Haec est dissensio sine argumento, nonne, bone jlcg?

jlcg -

Blasius locutus est, punctum rotundum