Versus urbani
Num hos versus Larkin interpretatus ipse sum, anglicas et linguam et lyram ignorans? Vix memoria teneo Larkin carmen me legisse aliquando, atque risisse, tres vel quattuor annis abhinc, sicut nunc iterum rideo latinos relegens. Absit verecundia! Utinam rideat aliquis, Philippusque Larkin atque qui legant ignoscant mihi!
Ego et uxor quosdam invitavimus babaecalos
eorumque nostrumque tempus ad terendum. Forsan
adesse placebit? Abi dierecte, amice.
Ultima est hora diei. Foculus
anhelat arboresque vacillant crepusculo.
Ergo Care Warlock-Williams: valde doleo
Mirum quantae molis sit solum manere.
Dimidiam possem, si vellem, vitam agere
cum vini poculo xerensis, cernuus
ad stupidum, eum auscultans blaterare
qui Cor populi legit usquequaque.
Dulce computa quod fluxit otium
in abyssum praeceps, attentus tantum
ad facies et fuscinulas, nec sub candela
ad vocem ventorum intentus et contemplaturus
quam macra luna fiat usque ad in aere
punctam gracillimam.
Vitam solam, et quam penitus didicimus
Omnis solitudo sordida. Nullus huius saeculi
monacho credit pannoso cum ferculo
ad deum alloquenti (ipsum etiam absentem);
magna est cupido ab ceteris amari, quod sibi vult
officiorum aliqua vicissitudo.
Virtus socialis est. Quae officia, nonne ludus videtur
benefaciendi, sicut ad missam adire?
Res fastidiosa, quam non probe agimus
(de stulta re quercum interrogare),
conivere conantes, num quia quiqui crudeliter
quod oportebat monstrat?
Subtile nimis. Etiam decentius. In malam crucem!
Juvenum tantum est libere solos esse.
Tempus sodalis quaerendi brevius fit
et ad candelam sedere nobis
non pacem affert sed alia.
Ultra lucem labor et excidium
murmurant: Care Warlock-Williams: summo gaudio
0 comentarios