Blogia
Thersites

De interpretando

Mundus unicuique nostrum interpretandus est.  Aut hoc, aut alii nobis erunt interpretes patiendi.  Verum est, quae in universo intelligere valemus nihil est nisi perceptio communis, societatis namque nec individui, a quovis sermone non modo expressa sed etiam per eum facta.  Quid aliud enim sunt poesis, historia, ars nisi interpretandi conamina, alia atque linguarum?  At eadem in novas linguas, tam publicas et communes quam sermones ceteros, convertuntur.  Ex hermeneutica sociali, postremo, quo confugiemus?  Per quam intelligimus, intelligo, intelligere videor, intelligere fido.

0 comentarios