Hiems recedit
Dies limpidus, tepidus; primum ventus non flat, qui superioribus arbores multas consternavit. Rara et recenti nive mons Cajus splendet. Cum nihil domo me avocet, scelus foret birotam despicere et in stabulis relinquere. Solus ergo abeo: puella se comitem abnuit.
Jam pridem non horti plebe laboriosa tam pleni repperiebantur: homines scilicet laborem apricum post frigida tempora nancti sunt. Cum infirmiora sint crura longa mollitie, vias aequales peto. Agri jam teneris cerealibus alii virescunt, alii rubent, terra aratro nuper excisa; sunt quoque novalia, quibus euphorbiae laetis maculis dipingunt. Mellitus odor me tenet, campum amygdalorum praeteriens: sero hae florescunt, cum jam minutissima folia exhibant pleraeque.
E colle circumspicio: Pyrinaei procul, nive candidati, eminent inter caerulea, visibiles velut frigidissimo die. Sed nunc tepida sunt omnia. Hiems recedit. Haec non longa fuit.
3 comentarios
jlcg -
nobis monstras"
Thersites -
Hecho novisti? Pulcherrimum est vicum; adhuc in eo audiri potest, saltem inter senes, sermo peculiaris 'cheso' vocatus. Cura ut valeas.
jlcg -