Blogia
Thersites

Jacca, caput Aragoniae

Aliquid tempus trivi vetera documenta relegens, inter quae en illud quo Sanctius Ranimiri Jaccam fecit civitatem:

'In nomine Domini nostri Jhesu Christi et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti amen.  Haec est charta auctoritatis et confirmationis quam ego Sanctius, gratia Dei Aragonensium rex et Pampilonensium, facio vobis notum omnibus hominibus qui sunt usque in orientem et occidentem, et septemtrionem et meridiem, quod ego volo constituere civitatem in mea villa quae dicitur Iaka.  Inprimis condono vobis omnes malos fueros quos habuistis usque in hunc diem quod ego constitui Iakam esse civitatem; et ideo quod ego volo quod sit bene populata concedo et confirmo vobis, et omnibus qui populaverint in Iaca mea civitate, totos illos bonos fueros quos michi demandastis ut mea civitas sit bene populata...'

Quam sollemne Latinum!  Anno 1077 quo charta scripta est nihil erat Arago nisi quattuor valles pauperrimi.  Divitiae infra erant, apud Hiberum, Caesaraugustae praecipue, in mahometica urbe, quo rex primogenitum miserat educandum.  Petrus, regis filius, Fueros suscribit:  'Ego Petrus filius Sancii Aragonensium regis filii Ranimiri regis haec supradicta scribi volui et hoc signum manu mea feci'.  Signum Petri characteribus arabicis et sine crucibus factum est.  Dum Caesaraugustae cultam et divitem agunt vitam, charta Jaccae mores barbaros detegit:

'Et si aliquis vobis iratus contra vicinum suum armas traerit, lança, spada, maça vel cultrum, donet inde mille solidos aut perdat pugnum.  Et si unus hocciderit ad alium peitet D solidos.  Et si unus ad alium cum pugno percuxerit vel ad capillos aprehenderit peitet inde XXV solidos...'

Novella historica hoc tempore pullulat.  Ridiculum: cum historia ipsa declinat, somniis et phantasiis substituta.  Sed documenta antiquitatis malo, mihi jucundiora novellis cunctis.

Neminis et Elvirae commentarii gratissimi sunt mihi.  Elvira recte ait Ferdinandum regem Aragonensium fuisse (natus est non longe a meo vico), Isabellam Castellae reginam.  Gratias maximas ago comissimo Nemini; photographemata non omittam, cum apponere potero, sed moderatus ero, ne in odium vestrum incurram. 

2 comentarios

Thersites -

Nec ego forum in hoc loco bene intellego. Primum putavi aliud esse 'aliquis ex vobis' vel 'vicinus' (id est Jaccensis), aliud esse 'alius' (id est servus, vel non cives); sed valde dubium videtur. Forsan distinguitur inter culpam (majorem) eius qui ad pugnam provocat, et (minorem) eius qui provocatus inter pugnam casu alterum occidit. Quoquomodo sit, illud Sanctius scripsit, saltem illud legitur in editione mea. Estne tibi alia de eodem sententia?

Pastrix -

Fateor, care Thersites, me non bene intellexisse taxationem mul(c)tarum citatam in charta de qua scribis: Si quis arma traxerit contra vicinum suum, mille solidos donet (aut perdat pugnum); sed si eum occiderit, D (quingentos) solidos tantum...
At contra, quod XXV solidi donandi sunt si quis capillos alius apprehenderit, non est mirum. Quid censes tu de illa taxatione singulari ?