Blogia
Thersites

Alio sub caelo

Alio sub caelo

Hoc est sacellum sub Uruenna situm quod vidi, vel vix vidi, anno proximo, et cujus imaginem vobis apposui quinto decembri die. Quantum mutatum ab illo! Sic splendebat decem abhinc diebus.

Caesaraugustam abeo aliquos caros conventurus; hanc lineam exarare volui. Valete!

2 comentarios

Thersites -

Multo melius dixisti, carissime Nemo, quam ego potuissem. Talia vel similia saepe in mentem venerunt contemplanti: dicere autem oportebat isto lepore. Fac valeas!

Nemo -

Vera dicis: nam puto me numquam caelum tam caerulum vidisse quam quod hac in imagine describitur, nec caliginem tam morosam quam mense Decembre fecisti. At sentio esse mihi rogandum quot caeli mutationes, quot dies pulchras, quot nebulosas haec ecclesia perduraverit, quot fuscas tempestates fulgore scissas, quot noctes lunae splendore illuminatas, quot tenebras belli lamentationibus fractas, quot reges vincentes et victos, quot iuvenes amore captos, quot fabulas theatri mundi actas viderit. Nam si miramur has imagines spectantes, sine dubio stupefacti hiaremus si omnia quae vidit haec sacella nos ipsi videremus.