Blogia
Thersites

Chrismo jacetanus alter

Chrismo jacetanus alter

Tres denique hexametri leguntur in chrismonis orbe, aliquanto obscuriores, doctrinam de trinitate continentes:

      Hanc in sculptura,   lector, sic noscere cura.
      P pater, A genitus,   duplex est Sp(iritu)s Almus.
      Hii tres iure quidem   dominus sunt unus et idem.

Litteras "P" et "A" in ipso chrismone invenire possumus; ergo de chrismone loqui videntur.  Hi versus interpretatio sunt chrismonis, secundum catholicam orthodoxiam.  Ambigitur "P", utrum intelligatur litteram "pe" latinam an "rho" graecam esse potius... Quis sciat?  

Per google iter faciens invenimus opinionum collectionem et aliam, et multas inveniremus, puto, si plus quaeremus.  Nonne dixi?  En novissimam.

Potest enim sic legi:

     P pater, A genitus duplex,   es(t) Spiritus Almus.

Sed mendum lapicidae, litteram t addentis prave, habendum est; et cur, insuper, illud "s" scripsit "es", "p" autem non "pe" scripsit?

Ceterum, si verbo "duplex" subintellegendum est "littera", quaenam littera?  Utrum "X" (id est littera graeca chi, in ipso chrismone)?

Equidem lectionem meam malo, nam ubi legeram "en", in hexametro superiore dextro, alii legunt "est".

0 comentarios