Perutilia verba II
Hoc est in verbis magis timendum, quod facillime per ea fallimur in judicio. 'Nos' et 'vos' praestantiora sunt pronomina in statu tribali, cum tam utilia sint quam cristae in capite vel in cute picturae ad dignoscendum utri manui pertineat bellator. Sed in statu civili nostro, rebus perplexioribus, tanta in oras mundi dispersa humanitate, supplantatio esse possunt intelligentiae. Quid dicimus 'nos occidentales' dicentes? Quid sibi vult 'vos mulieres'? Quam facile eodemque quam vacue diximus 'musulmani sunt hoc et hoc' vel 'Germani sunt talia vel qualia' vel 'americani sunt illud et illud'!
Orbis ictu clavi fractus est, reti piscati sumus pisces omne genus. Post verba enim veniunt sensa, et amor et invidia et metus et odium. Vere utilia sunt certe quaedam verba, si amor vel odium alenda sunt. Vel timor, quem excitari plurimum avent quidam rectores mundiales. (Quantum terroris injecit histrio ille de sovieticis, jam viginti abhinc annos, saepissime clamans: 'Aut illi aut nos!')
Demus autem nolle nos odisse nec amare, sed intelligere tantum quae acciderint. Tum etiam obstant verba. Rerum quidam scriptor se esse vult 'objectivum', ut aiunt, sine ira aut studio se gerere, putat se propositum tenuisse de illos hominibus illius temporis eloquentem: erravit opinione celerius, cum homo de hominibus honeste nihil dicere possit nisi ex pronomine 'nos'. Usum hostilem pariter vereamur pronominis 'vos': quia nostra ex parte scilicet est omnis pulchritudo, et scientia, et justitia; altera vero nihil nisi errores, pravitas, injuria.
0 comentarios