Musica caelestis
Lusciniae jam convalles cunctos pulcherrimo complent cantu, quem hoc anno die solis priore primum audivi. Hac hebdomade quotidie eas canentes audio, mane, vesperi. Quae musica formosior?
Immo est musica formosior. Equidem vocem amicorum malo quam avium omnium et quorumlibet organorum. Veniebam nescio quas quisquilias de passeribus scripturus, cum novos invenio atque etiam feliciores nuntios Sandrae et Neminis, qui mihi vera sunt musica caelestis, vel omni musica jucundiores. Laetissimus eos lego atque relego, eorum copia maxime fruor, nihilne minuitur voluptas quod immeritum sciam esse me: laborem majore fecistis industria, amici diligentissimi, quam ego ardelio atque desidiosus, passeribus intentus, numquam fecissem.
Nunc, ope vestra dives factus, locos quos attulistis annoto atque recolo.
Ceterum, discipulorum non raro misereor meorum, qui magistrum patiantur tam neglegentem.
Lusciniae meae, valete.
0 comentarios