Blogia
Thersites

Ludovicus

Commotus scribo post lecta gratissima vestra consilia, Nemo, jlcg, Ludovice! Omnibus hic respondeam. Valetudinem meam non in peius, sed in melius it. Morbum fortasse nimium amplificavi: sum enim in morbis quod in hac regione vocatur 'falsus', quod Aragonensibus sibi vult, supra quod ceteris Hispanis, etiam 'homo nimium queritabundus, qui querimonias nimias ad caelum attollit cum primum aliquid in corpusculo suo non optime est'. Medicinas vestras probo et gustabo; etiam feminae non malas medicinas propinant, nisi ipsae optima sunt medicina.

Hodie autem medicata est me (praeter feminas, aurantias et vos) musica Ludovici, illius Ludovici qui, Bonnae natus Saturnalibus incipientibus anni post Napoleonem natum, illi virorum interfectori symphoniam tertiam dicare primum decreverat, postea illo imperatore facto dedicationem delevit. Audite quaeso, Ludovici quattuor opus 131, et dicite num erravi in eligenda medicina. Cum tu, Pastrix bone, de Saturnalibus locutus sis, ego nostrum Beethoven volui memorare, CCXXXVI annos abhinc natum, saltem baptizatum, hoc die.

Et vobis vale dico, cum bibliotheca gelida hodie sit et ad lectum me cito conferre velim. Valete in musica et aurantiis!

2 comentarios

Thersites -

Age, Nemo, ne nimis durior videare. Illius Vergiliani non meministi? Malo me Galatea petit... et se cupit ante videri... Dissertatio est nunc quod malum fuit: malum certe utrumque, sed praemia considera...

Nemo -

Nuper tam fortunatus eram ut symphoniam septimam audirem cum aliqua cui haec symphonia maxime placeret. Postea autem Beethoven illum et eius carmina hae femina ad nauseam dissertavit: Beethoven carmina Europae totaeque culturae occidentalis culmen exprimere; mundum nostrum, propter postmodernismum, Beethoven iniuste vitare, aliquid de Europae fortitudine perdita et barbaris in aliis regionibus subigendis...

Equidem de talis rebus nihil cogitabam cum Beethoven carmina audivissem. Tam stultus enim eram et tam simplex ut nihil aliud sentirem quam musicae pulchritudinem; non potui rei publici statum ac tempora moresque tractare post symphoniam. Musica frui modo volui, et sane sum fructus. Etiam gaudebam Ricardum Wagner hoc vespere non cantum esse, cum timerem ne illam dissertare numquam desineret.