Nominatim
Heri in hoc diarium intrare non valui, quod praedico ne pigrior existimer quam certe sum, silentiumque summo Interretis numini, nec mihi imputetis. Post ergo nonnullas machinationes, nuntium denique ad Blogiam (hoc scilicet negotium servile) misi, et cubitum abii. Ordinatrum hodie cum aperio, responsum invenio, quod pergratum mihi fuit duplici causa: quod humanius Interrete fit mihi quidem, et quod non est Hispanis mos epistulas celeriter respondendi. Gratias ergo Ferdinando Thomae agere volo, vobisque, amici (at adestis, annon?) paucis nuntio esse Blogiam in laboribus ut capacior fiat, ergo non omni tempore ad ipsius paginas aditus esse faciles. Valete
0 comentarios