Blogia
Thersites

De stulta sapientia

Cogitanti de scientia olim mihi venit in mentem, cum sapientiam plerique (saltem qui Graeci ab origine sumus) felicitatis extremum existimemus, stultitiam homini non esse extremum tristitiae, quia stultus se stultum ignoret; immo pessimum esse in hoc quidem eam non auream, sed nunc ferream mediocritatem per quam nec adeo sapientem esse liceat ut sis sapiens, nec adeo stultum esse ut stultum te scire desinas.  Hanc diu respiciebam contentus meam et propriam cogitationem, a me uno creatam (scilicet ex introspectu), at, proh dolor, idem denique legi postea apud nescio quem saeculi proximi auctorem: cuius nominis sine dubio propterea oblitus sum, quod solam notionem 'originalem' ex me crudeliter abstulisset.

Haec mihi occurrunt dum lego quod die undecimo scripsi de Guillotin.  Quam inopportuna sapientia!  Quae excusata hoc uno esse potest, quod extemplo profusa est.  Nihil autem magis Thersitae proprium quod extemplo profari.  Ceterum saeculum ullum rerum novarum amantius quam nostrum in dubio habeo quin inveniri possit.  Novitas nostro saeculo peramata, en forsan sola macula qua non Thersitam inquinatum invenies.

0 comentarios