Blogia
Thersites

Nova organa basilicae Pilaris

Nova organa basilicae Pilaris

Gratias ago vobis qui et me longiores et facetiores fuistis. Morbo laboro inertiae. Et alia me detinent. Novas ergo imagines, dum maneat siccitas vel districtio, pro litteris offeram.

Ex iis quae hac hebdomade facta sunt, hoc est quod magis memorabile duco: nam non semel in anno inaugurata sunt nova organa in templo urbis capitali. Quod Caesaraugustae accidit mane martis diei. Vesperi primum concentum, auditu dignum, dedit Michaelis Bouvard, qui organa Tolosae et Lutetiae profitetur, peritus musicus et comis homo. Ab amico accitus, adfui et ex optimo audivi loco. Etiam optimus inde erat mihi conspectus primatum civitatis: praetores, episcopi, senatores inter se ambientes amplexibus multis, osculis et venerationibus. Phy! Deinde tandem Bach, Grigny, Mendelssohn, Franck, Bouvard (Michaelis avus), Messiaen. Pulchrum!

0 comentarios