De coloribus
Latinum, ut opinor, minime est 'mortuus' sermo post Augustum, nec post Augustinum, nec post Justinianum; immo maxime saeculis sedecimo usque ad duodevigesimum non modo vivus fuit sed etiam crevit et floruit eorum sapientium opera qui tunc 'philosophi' appellari soliti sunt: lingua non restitit modo, sed multum etiam progressa est. Quod inter alia in hoc magis liquet, in vocabulis colorum.
De coloribus enim antiqui (de Graecis aio atque Latinis) non scitissime distinxerunt. Hoc Gellius confitetur in secundo Noctium Atticarum, xxvi: 'Plura sunt in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina'. Et in eodem capitulo Fronto de iis verbis cum Favorino colloquens colores ita describit ut equidem nihil intellegam: 'Fulvus autem videtur de rufo atque viridi mixtus'. Quid? Si fulva atque viridia miscebimus (id est, quae hodie sic appellamus) nihil adipiscemur nisi quaedam fusca et obscura. Idem paulo post 'flavus contra videtur (ait) ex viridi et rufo et albo concretus'. Bene notate Gellium (vel Frontonem) non esse pictorem nec ideo de pigmentis miscendis loqui (foedus et illotus color inde exiret, e viridi, rufo et albo!) sed improviso exprimere velle sensus tantum suos.
Mea sententia, si quis antiquitus colores satis intellexit, nihil de illo scimus. Qui enim colores penitus noverunt? Pictores scilicet, vel fullones, vel pictrices qui acu catagraphos perficerent: nisi hos, neminem puto satis de colorum nominibus notitiam nobis dare posset. Sed antiquus et pictor et fullo, ne dicam pictrix, mutus fuit artifex, paene nullum ex eo verbum ad nos pervenit.
Latinum nostrum, contra, quam longe est ab illa paupertate vocum! Non modo illis coloribus antiquis uti possumus, sed omni varietate distantiarum in unoquoque colore; ergo non modo rubro, viridi, purpureo et ceteris uti possum, sed illis rubris, miniatis, aurantiacis, flavis, chlorinis, viridibus, venetis, cyaneis, lazulinis, violaceis, purpureis; et deinde inter rubros seligere potes, sis, inter roseum, rubrum, sanguineum, badium, vinosum, latericium et tot alios; inter flavos autem, licet sumas luteolum, luteum, olivaceum, citrinum, stramineum, bubalinum, croceum, et sic de ceteris colorum gregibus, usque ad multa milia distinctionum colorum.
Cui enim hominum generi haec contigit prolixe distinguere? Minime pictoribus vel offectoribus, hominibus qui varios efficiunt pinaces vel textilia, etsi per officia potuissent. Botanici fuerunt horum ultimorum saeclorum qui, ad precise describendas plantas, tot et tam scite inter colores distinxerunt.
Et si his colorum vocibus cunctis utimur, si Latinum loqui pergimus, haec pulcra lingua non morietur.
1 comentario
Nemo -
Si colores tollimus, saepissime miscemus vel atramenta vel pigmenta vel latices quasdam, et adhibemus colores "cyanus" et "magentus" (si verbum exstat) et "flavus." Cyanus color et flavus commixtus colorem viridem gignunt; magentus et flavus rubrum, ac magentus et cyanus venetum. Hoc modo pingimus.
Si autem colores addimus, duas luces miscemus: lux rubra luci viridae addita nobis lucem fulvam dat; et virida venetae cyanam; et veneta rubrae magentam. Hoc modo colores in paginis interretialibus et in computatoriorum quadris visoriis facimus.
Fronto non potest fulvum pigmentum facere ex rufo pigmento ac viridi pigmento, sed sine dubio si verbum "pigmentum" tollimus et in eius loco "lucem" ponimus, de coloribus additivis admussim loquitur; in mente fortasse effinxit vitreum coloratum.