Quid vel quis exspectatur? (tertium)
Figura ergo superior Occasio videtur, et sententia quae per figuras verbaque subintelligi videtur haec esset, occasionem esse quaerendam, dominum exspectasse donec aliqua veniret. Quod contrarium absurdumque videtur, etiam si de mercatore vel feneratore quodam cogites.
Haec, vel talia, breviter cogitavi dum hac via Portus Namnetum spatiabar.
Num vobis aliud placet?
Sed hodie de emblematibus mihi, susque deque. Vos autem valere jubeo.
2 comentarios
Thersites -
Alexandra -