Blogia
Thersites

Roca Bernardi

Roca Bernardi

Tranquillitas abest, curriculo resumpto, sed nihilominus has pergam nugas scribere, cum tam utiles mihi visae sunt ad discendum.  Simul autem me scio paucis sed egregiis amicis iter narrare.

Fortuna me duxit ad viculum splendide situm super abrupta fluminis ripa, cui consentaneum nomen 'Roca Bernardi'.  Multa ibi grata fuerunt, sed sol lumen mortalibus largitus non est.

Ideo bis habuit recte plumbeum hoc horologium, cujus verba tristia simul de nubibus in caelo atque de ignorantia in terra sententiam tulisse videntur: 'me sol, vos umbra regit'.

1 comentario

Eduardo Del Pino González -

Tranquillitas abest, sed ego saltem academicas res sperabat: discipulos, sessiones Circuli Latini et alias, docere, discere, loqui, audire, scribere, legere: omnia Latine!

Cura ut ualeas