Blogia
Thersites

Iris

Iris

Meridie dum domum birota regrediebar spectaculum offendi perpulchrum: arcum pluvium caelo sereno. Nubes enim longe erant, ventus autem minutissimas aquas ita aspergebat ut solis radii per eas efficerent iridem duplicem, tenuissimam plerumque, conspicuam magis cum aliqua postposita umbra faceret eminentiorem.

Cum sine machina photographica veherer, inter vetera hoc excerpo, mensis octobris MMIII: parum similis huic quam hodie vidi, sed tandem iris. Valete.

3 comentarios

Nemo -

Recte habet Thersites noster, ut semper. Emolumentum semper est discipulis non modo legere sed etiam loqui et scribere, dummodo menda non sint timenda. Ut dixit Erasmus ille sapiens in Stultitiae eius laude, "Sunt enim duo praecipua ad cognitionem rerum parandam obstacula, pudor qui fumum offundit animo, et metus, qui ostenso periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus."

Thersites -

Quam blanda sunt verba tua, Rotholande! Undenam scribis? Gratissimum erit mihi, si quid hoc blogii te juvat discentem. Sed plus etiam disces si Latine loqui conaberis. Menda ne timeas. Crede mihi: experire!

Rotholandus -

Es muy agradable poder leer latín de esta forma, casi contemporáneo.
Los textos son de tu autoría? si es así, son geniales; si no, dime de dónde los obtienes.
Yo llevo dos años tratando de hacerme el tiempo para aprender más, espero tu blog me sirva; hasta el momento sólo he hecho un par de cursos en la U.
Vale!