Decadentis Romae plura
De primatibus romanis querebatur Ammianus, musicae pro armis deditis, histrionibus pro bibliothecis. Paulo infra (14 7 25) has addit historicus de plebejis querimonias:
"Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, nonnulli sub velabris umbraculorum theatralium latent (quae Campanam imitatus lasciviam Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus); aut pugnaciter aleis certant, turpi sonu fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes; aut, quod est studiorum omnium maximum, ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis per minutias aurigarum equorumque praecipua vel delicta scrutantes. Et est admodum mirum videre plebem innumeram, mentibus ardore quodam infuso, e dimicationum curulium eventu pendentem. Haec similiaque memorabile nihil vel serium agi Romae permittunt."
Quam jucunda nota, illa de naribus! Ceterum, illi romani de curribus curulibusque victoriis pendebant, hi europaei de pedifollicis pugnis et de ligaminis cruralibus lusorum. Forsitan etiam nos, perinde ac illi, decidimus.
Imaginem addo alterius Montis Caji faciei, luce occidentis solis coloratae. Valete.
2 comentarios
Thersites -
sin perder mañana
su leccion de prima
y al anochecer
lección de sobrina.
Puntum est 'in loco'. Dulce est desipere in loco. Illud monstrum est, quod 'studiorum omnium maximum', quod 'ab ortu solis ad occasum', quod minutiae, quod nihil serius agi possit. Ceterum, quorsum seria, nisi disipiendum esset quandocumque?
Nemo -