Blogia
Thersites

Sophia

Epistulam accipio (epistulam chartaceam, non earum quae nunc ordinatro solent domum inire) ab amico Theodoro missam, tanto gratiorem quanto magis inexspectata advenit. Katharina enim, Theodori uxor, puellulam peperit a.d. X kal. Decembres. Advenit cum litteris etiam photographema dulce quo videmus parvulam Sophiam in gremio patris jacentem: oculis nigerrimis et subiratis eam nos intueri diceres, nisi quod myopes cuncti sunt infantes ejus aetatis.

Sed genitorem vide: qua facie, qua beatitudine! Jam cecidisti, Theodore! Per hunc catulum blandum, debilem, innocentem, jam servus es factus in perpetuum!

Theodorus non est puer: paululum me minor natus est. Pater et avus simul erit.

Sed quid ad rem? Gaudeo quasi mea esset filia. Forsitan ad Bilbilim hos dies est iter faciendum, ut puellam natam, hodierni magi, adorandam visitemus. Faustus felixque sit annus vobis, Theodore, Katharina, parvula Sophia!

2 comentarios

Thersites -

Opportune! Sophia autem in votis erat: puta quo sit modo diligenda.

jlcg -

Memini
"ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis iam nata cogat se diligi"
In libro quarto beati Augustini confessionum