Blogia
Thersites

Francia ardet adhuc

Franci jam elegerunt. Uterque candidatus, et futurus praesidens et quae verisimiliter est praesidens futura, dignas et elegantes orationes habuerunt. Sed quod magis notandum, maximus fuit numerus electorum qui interesse voluerunt: ardet adhuc Gallia nostra studio politico. Ergo gratulandum est nostris finitimis: utinam hic aliquando eos imitari possemus.

1 comentario

Pastrix -

Optima res certe quod plurimi electores Galli ad urnas se contulerunt, melius vero etiam fuisset si pejorem candidatum non elegissent !