Blogia
Thersites

Serpens amplexus uterque

Serpens amplexus uterque

Nullus melior dies ad iter faciendum per terras altas numantinas quam hic anni novi incipientis. Soli eramus in strata. Anno inaugurando Soriam petiimus, frigidulam et apricam.

In templo Tozalmuri hos vidimus serpentes qui mutuo amplexu jam ex saeculo secundo et decimo exprimere videntur annum cum anno connexum. Siquidem uno et eodem pristino et veterrimo vivimus, novato sole ipsi nos fallimus quasi renascentes in renato temporis orbe. Illusio fortasse necessaria!

Luceat vobis annus totus sicut sol hodie nobis illuxit in altis Durii terris!

2 comentarios

Thersites -

Gratias ago, Nemo candide, amice!

Nemo -

Novum annum tibi exopto felicem, faustum, fortunatum; nec vestigium possit dubii exstare quin per omnes huius anni dies qui supersint sol etiam clarior luceat, non solum quia anni hieme, diebus brevioribus maioribusque noctibus, et cadant et incipiant, sed etiam quod illa spes quae humanis in animis penitus sit insita nobis omnibus promittat vitam semper fore in dies etiam meliorem. Bene tibi et tuis!