Annus bene auguratus
Cerevisiam sumo apud N., amicum antiquum et quaesitum pictorem. Telephonio aliquot diebus vocaverat absentem, deinde invicem appellare neglexi. Sed hodie, cum longa perambulatio proximum ejus aedibus me attulerit, paululum ultra pergens ostium pulsavi: inerat.
Haud hic est mihi mos: raro ad amicum adeo inexpectatus, cum et aegerrime feram me scire importunum, et imparato dificillimum sit tuam dissimulare importunitatem. Ergo amicos ex praeparato malo convenire, ne potestas desit componendae faciei atque, noli praeterire, offae condiendae aut vini liquandi.
Qua ergo voluptate sentis --haec enim sentiuntur; si minus perit societas-- esse te gaudio amico subito deprehenso! Sed aliquid majus nunc fuit. Nam dum novas picturas monstrabat, vidi in officina --ejus domus nudissima est, ornamentis caret omnino-- in nudo officinae pariete parvam aquarellam repperi quam olim dono ei dederam.
O quam elatus bibo cerevisiam!
0 comentarios