Blogia
Thersites

Ad finem vergens anni MMVI...

Ad finem vergens anni MMVI...

His horis anni postremis memoria teneo optimos amicos quos per interrete novi coloque: vobis igitur omnibus, Pastrix, Ludovice, Nemo, Elvira, jlcg, sed quid ago?, si omnium vestrum mentionem facere vellem facile nonnullos obliviscar; gregatim ergo vobis omnibus, amici mei, annum jam jam ineuntem optimum felicissimumque toto corde exopto. Quam maxime valete vitaque, optimo et gratuito dono, fruimini!

Photographema appono Montis Caji quod die superiore feci. Nonne est pulcher mons? Semper valetote, amici!

2 comentarios

Thersites -

Ne micam quidem nivis nos ruri habemus, amice! Quam illam tibi invideo! Habeas felicem annum!

jlcg -

Habito prope Lacum Michigan. hoc tempore anni brumali sub nive terra latet,sed hodie in horto meo caespitem et viridim muscum inspicere queo. mensis decembris anni exeuntis mirum caeli temperamentum ostendit. fortasse aestus sequens e humana industria efficit illum.