De celeritate mutationum
Plura dicere jam pridem volebam de historia linguarum. Argumentis Yvi Cortez a me rejectis, silentium de meis decere non putabam. Aliquid ergo dicam de celeritate mutationum, quod praecipuum mihi videbatur ex illius viri argumentis. Quod autem contra dicam, scientia esse nequit, qua careo, sed tantum quae accidisse imaginor, vel quomodo accidere potuerint quoad crassa mea pervenerit Minerva.
Hoc in primis cavendum est, ne temere fiat, ut solet, inter graecum cultum et romanum comparatio. Nam illud (exempli gratia) saepe audimus, proceram arborem, patulam et viridissimam esse graecam mythologiam, contra romanam siccum pusillumque arbustum. Quo magis locus communis alitur, graecos ad creandum faciles, romanos tardos ac crassiore ingenio. Illud forte verum sit, sed graecae fabulae multarum sunt civitatum totiusque paene orbis, romanae autem unius oppidi, seroque ad cultum hellenicum admissi. Graecam cum romana conferre mythologiam absurdum, mea sententia, omnino est.
Tale de linguis dici potest. Num conferemus linguam latinam, quae unius tantum et initio parvae civitatis agrique circum fuit, cum graeco sermone, qui non modo graecorum mille oppidorum, sed etiam lingua commercii exstitit totidem barbarum, adeo usque sermo communis fieret maris nostri orientalis (et occidentalis magnam partem) tempore jam Alexandri, cum latini vix ad Tiberim Liremque suum loquerentur?
Quid mirum est in celeri mutatione latini? Ad cujus usum nemo unquam coactus fuit nisi forte ante magistratus (Sicilia enim, ut jam dixeram notumque esse credo, prima provincia romana fuit anno 240 a.c.c., et graece locuta est usque ad saeculum VIII p.c.c.). Ergo videte num permanentia speranda esset in lingua Vrbis (cum aliena et padanis et baeticis et sequanis videretur) perinde ac graecum quod sub Alexandro loquerentur jam sexcentos annos massilienses et cretenses et byzantini, nihilque aliud deesset praeter conveniendum in unum communem usum (dialectum koinen scilicet quam potentia Alexandri glutinavit).
Sed si latinum non omnibus terris romana potentia loqueretur, quomodo explicari potest similitudo inter romanicas linguas? Quomodo, inquit Yvus, eaedem jacturae idemque ortus vocum vel modorum sententiarum in omnibus romanicis linguis?
Saepe hoc in oblivionem venit, fuisse in Europa linguam paene communem, ante quam latinum polleret, atque etiam illud obliviscimur, eam communem linguam latinae non propinquam, sed proximam ac valde affinem fuisse. Quid enim de iis qui ipsorum lingua celtae, nostra galli appellarentur? Pluries audivi celtas nationem fuisse sine re publica, sine statu; immo rem publicam romanam puto fuisse veram gallorum, id est, celtarum rem publicam. Quid enim aliud est latinum, nisi ramus frondis illius linguarum quam italam-celtam sapientes appellarint?
Hoc est quod imaginor: quae sparsa est lingua per orbem romanum latina certe fuit, non autem illa quae loquerentur patricii, sed ea demissiore cultu, rudioribus sententiis, etiam parum mutatis forsitan sonis, quae pariter apud cisalpinos, allobroges, celtiberos, helvetios, gallaecos et ceteras celtarum gentes disseminata est, id est stratum occupavit sermonum paene jam in Europa communem. Ea lingua uterentur plerique, soli autem patricii hujus vel illius oppidi latinum 'classicum' et castum discerent, vel in usu esset illis qui, sicut Catullus vel Martialis, romanus inter romanus videri vellet in orbis capite.
Sed quanam de causa potius italicum quam latinum vulgare eam linguam vocaremus? Si vocabulum illud, 'latinum vulgare', ambiguum videtur (et certe videtur!), aliud quaerendum est, sicut 'latinum provinciale' o 'generale' o 'commune'. Sed italicum non placet, quia non modo in Italia, sed passim in Europa occidentali illa lingua in usu fuit. Id saltem imaginor...
Longus factus sum. Hoc scripsi per duos dies, quibus, nescio cur, nuntium ad blogium mittere non potui. Alio die, si possum, pergam. Hodie ad Pyrenaeos abeo. Valete, amici!
0 comentarios