Blogia
Thersites

Alcalá de Moncayo

Alcalá de Moncayo

Alcalá nomen est in Hispania percelebre cujus origo illud est arabicum ’qalat’ id est ’castra’ vel ’castellum’ --hic adhaeso articulo, alias sine eo sicuti Calatayud (Qalat ay-yub, ’Castellum Job’) vel Calatañazor (Qalat al-nasur, ’Castellum vulturis’ vel avis similis). Michael de Cervantes natus est Compluti, vulgato sermone Alcalá de Henares.

Vicus noster, sub monte Cajo jacens, militiae fuit Templi, deinde Sancti Johannis, cum bellum adhuc esset quotidiana res in paeninsula. Sed nunc claudicat civitas, exigua et senescens.

Ultimo die junio in hoc vico cenavimus aliquot amici, ab Francisca et Josepho invitati. Nihil eorum domo optabilius, quam nunquam intus inviseram (etsi foras praeteriens aliquando possessori invidissem). Vetus est pistrinum quod triginta abhinc annos grana adhuc in farinam reddebat. Parietum rimas, cedentes trabes vel incerta tecta improbo et tenaci labore restituerunt hospites nostri, qui nunc splendentem domum viatoribus et amicis magnifice praebent. Nonnunquam adest --Francisca narrabat-- ultimus pistor, etiam hodie Alcalae habitans, cui seni nunc placet restitutum videre locum ubi aetatem labore transegit suam.

Optima fuit cena: tajin, pransum maurum exquisitum. Sed, cum non omnes inter nos bene noti fuissemus, aliquanto rigidus et severus fuit sermo: contra atque accidit cum veteres convenerunt amici, meliore adhuc aspectu volumus apparere quam sumus.

Francisca nobilis mulier est, digna vestrum cognitione. Lutetiae nata, avida discendi, ingenio arti prompto, mira libertate vixit atque vivit. Hoc tantum inter anecdota narrem, quo omnes die praeterito, cum in caupona potaremus, multum risimus. Sermo in computatralia adierat, cum Francisca confiteri ausa est interreti se carere. ’Quid, interrete non habes?’, quaesiit stulte miratus Thersites. Cui respondens (o, possem ego dulci accentu hic canere, dipingere surridentem vultum!) Francisca ait:

--Non, interrete non habeo. At habeo asinam. Num tu asinam habes?

A, qui rubor!

[Imagine careo recenti, quam videtis februario feci. Nunc omnia virent.]

1 comentario

Nemo Oudeis -

Illa amica quae interrete non habet sale sane non caret!