Dies albo lapillo
Optimus hic dies laboris. Optimus esset totus nisi in orbe terrarum tot clades essent atque, clades omnium pessima, tanta stultitia. Quod in mentem fert me voluisse loqui de Carolo Maria Cipolla (caepe, oignon, cebolla) et eius sublime breviarium q. i. 'Leges primordiales humanae stultitiae', vel (sic interpretari malo, minus ad verbum sed plane, puto, ad sententiam) 'Stultitiae humanae principia mathematica'. Librum hunc saepe legi ac relegi (cum altero breviario de aromatibus in Medio Aevo liber constat q. i. Italice et musice 'Allegro ma non troppo'), semper voluptate, quia et multa et vera et sapientia continet et altissima comitate odorata. Inter jucundis quae ibi occurrunt, notiones morales comparent quasi res naturales quas metiri perpendere calculare possemus. Finiuntur 'acta callida' (quae et Agerio et Numerio bene faciunt), 'acta simplicia' (quae tantum Numerio bene faciunt, haud Agerio ita, vel nocent), 'acta prava' (quae Agerio bene, Numerio male faciunt), denique 'acta stulta': quae utrique nociva sunt. Omnia et jucunda et verissima.
Propositum meum non erat hodie de Cipolla loqui; etiam non de Israelitis et eius impetu in Libanum; sed stultitia huius et sapientia illius huc me traxerunt.
Dies postremo mihi optimus fuit. Multum laboravi; amicam inveni quacum et comedere et ridere pariter potuimus; vidi deinde Oscarem Pereirum et Carolum Sastrem quasi victores in certamine birotarum Francogallico; amicus pictor me visitavit quocum ampullam vini Carinianici vestigavimus et inter nos consolati sumus. Attulit mihi librarius 'Lexicon diaboli' Ambrosii Bierce quod unice me juvarit.
Unum hoc peto: dies sequens nec peior nec melior sit.
0 comentarios