Blogia
Thersites

Noltenius

Fridericus Noltenius edidit ’Lexicon Latinae Linguae Antibarbarum Quadripartitum’ (Lipsiae 1744). Casu in has paginas incidi, quarum multae lectione dignissimae sunt. Libri frons Erasmi nomen exhibet his verbis: "Artes extenuantibus et dicentibus non opus esse facundiâ prudentissime respondit: Nec opus est barbarismis et soloecismis". Jam initio liquet hoc opus eo conamine esse compositum, ut latine scribentium paginae mendis, dubiis, inaniis purgarentur. Noltenianus igitur labor ad latinum vivum pertinet, qua de causa perutilis mihi quidem videtur.

Exemplo sit verbum ’interesse’, deterioris ut aiunt latinitatis sed quod europaeis sermonibus magnam progeniem reliquit; qua de causa qui suo saepenumero sermone dixit interés vel interêt vel interesse idem Latine dicturus, verbum par non offendens, cunctatur, dubitat, non raro claudicat. En quae de hoc verbo Noltenius sentiat:

"INTERESSE: pro fenore, usurâ, pecuniae quaestu, speciatim etiam pro lucro cessante et damno emergente, barbarum, et priscis iurium Romanorum collectoribus incognitum; qui pro loquendi modo posteriori habent, id, quod interest L. Un. C. de Sententiis, quae pro eo, quod interest; item commodum, vel incommodum medii temporis L. 82. pr. de Legatis 2; item quantum mihi abest, quantumque lucrari potui L. 13. pr. Ratam rem haberi. Quamlibet igitur his modis hoc vocabulum barbarum emendari possit; suaserim tamen, ut, quemadmodum Theologi, Medici ac Philosophi faciunt, ita etiam ICti illis locis, ubi obscuri fiunt, si ab receptis, ut ut barbaris vocabulis, recedunt, stilum suum ad morem loquendi apud ipsos receptum accommodent."

Non omnia intellego. ’ICti’ imaginor esse ’jurisconsulti’. Quibus ignoscit Noltenius (ipse forsan juris peritus, si ad ’volumus’ consequens attendimus) his prudentibus verbis: "Simul jurisconsultos barbare loquentes et scribentes necessitas excusat: et profecto omnes quotquot consuli, audiri, legi, intelligi volumus, necesse est ut stilum nostrum ad morem receptum, et ad captum horum qui nos consulunt, audiunt, legunt, accomodemus. Ni hoc facimus, soli relinquemur... Laborandum est ut hi nos intelligant, et libenter legant".

Doctrinam noltenianam cursim inspexi, eâdem eam prudentiâ fere semper inveniens. De neologismis scientiarum suae aetatis, hoc scripsit Noltenius: "Philosophica vocabula, suo tempore et in loco adhibita, tantum abest ut reiciam ut potius ineptos esse credam qui intempestive heic sapiunt, et eleganti latinitate sua artium scientiarumque luci offundunt tenebras. Nimirum suae sunt singulis disciplinis notiones et voces, quae latinitatis studioso in philosophicis et theologicis vel aliis sublimiorum scientiarum tractationibus non sunt repudiandae... Non, inquit Julius Scaliger, nos philosophi versamur in foro aut in Romano comitio, sed in communi theatro sapientum sub oculis veritatis". Quid plura?

Verumtamen addit auctor noster quaedam exemplaria, ne nimis inquinetur sermo Latinus: "Ita Latine dixeris vacuitas pro carentia; fortuitum pro casuali; in cogitationem non cadens pro incogitabili; in nostram intelligentiam cadens pro intelligibili, licet hoc notae haud deterrimae sit, occurrens nimirum apud Senecam et Macrobium. Periphrasis melioris exempla haec sunt: Possessio hominum memoriâ antiquior pro possessione immemoriali; cogitatione aut intelligentia anticipare aliquid pro praesupponere; scire rem ex causa pro scire, propter quid est; scire rem ex effectu pro scire, quia est."

Cum aliquot menda reperirem, ea correxi (spero). Noltenianum opus hic inspicere potestis. Valete.

3 comentarios

Thersites -

'Ubique medius caelus est' hispanice dicitur: 'En todas partes cuecen habas'. Vale.

Thersites -

Quam vera mones! Alio die, quo magis vacem, longius respondebo. Etiam istic, in Civitatibus Foederatis, legum latores barbare scribunt? Ubique medius caelus est!

Nemo -

Qui hodie linguis vulgaribus leges scribunt, disputant, interpretant, utinam illi barbariem vitarent, usus et linguae ipsae normas observarent, scriberent ut leges intelligantur!